

Epistola I ad Corinthos*
Caput 12: Versus 8
Sapientiae.Sapientia est in contemplatione aeternorum. Scientia in actione temporalium. Unde in Job:Ecce pietas.Id est, cultus, Deiest sapientia,qui Graecetheosebia.Et quis hic cultus ejus, nisi amor et cognitio ejus? abstinere autem a malis scientia est: mala autem in temporalibus sunt, in quibus caute et prudenter versandum est. Cui datur sapientia, est quasi sol; cui scientia, luna in nocte saeculi; quibus caetera dantur, stellae sunt: quia haec in nocte sunt necessaria.